{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Secundinum 7","citation":"Augustine, Contra Secundinum 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Secundinum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031"},"verse":false,"words":292,"text":"In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis peto: unum, quia, si creatura aliena esset a deo, non eius creator deus ab apostolo diceretur; alterum, quia, si unius eiusdemque substantiae creator et creatura esset, non reprehenderentur, quia seruierunt creaturae potius quam creatori, quoniam cuicumque seruissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. quomodo enim nemo potest seruire filio, qui non seruiat et patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest seruire creaturae nisi seruiens creatori, si esset utriusque una substantia. unde si iam discernis et sapis, plurimum intenderes esse inter creatorem et creaturam . atque oportet intellegas prolem creatoris non esse creaturam; nam si esset, non esset inferior, sed aequalis eiusdemque substantiae, ac per hoc quisquis coleret eique seruiret, simul etiam creatori eius et patri cultum seruitutemque praeberet. cum uero reprehenduntur ab apostolo et detestabiles habentur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, satis ostenditur illius et huius diuersas esse substantias. sicut enim non potest uideri, hoc est intellegi filius, nisi in ipso intellegatur et pater — ipse enim dicit: qui me uidit, uidit et patrem — sic non potest coli filius nisi in eo colatur et pater. et ideo si creatura filius esset, non coleretur sine creatore neque damnarentur, qui creaturam potius quam creatorem coluerunt. perspicis itaque iam, ut arbitror, non tibi congruere, ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis maiestatis et omnium luminum regem Iesum Christum, nisi Manichaeus esse destiteris, ut creaturam a creatore discernas, ut Iesus Christus et unigenitus sit secundum id, quod uerbum dei est, deus apud deum pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis deo, et primogenitus omnis creaturae secundum id, quod in ipso condita sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia. agnoscis enim, ut opinor. uerba apostoli ad Colossenses.","prev":{"citation":"Contra Secundinum 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/6"},"next":{"citation":"Contra Secundinum 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/8"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Secundinum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031/stoa0040.stoa031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}