{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Sermonem Arianorum 48.1-25","citation":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.1-25","ref":"48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Sermonem Arianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa030a"},"verse":false,"words":297,"text":"Proinde et quæ jubet Pater, operatur Filius propter formam servi: et quæ Palcr opcratur, operatur et Filius propter formam Dei. Non enim ait, Quacumque Pater jubet, hæc Filius facit: sed ait, Quaecumque Pater facit, hæc et Filius facit similitcr (Joan. v, 19). Porro si Spiritum sanctum ideo haec loqui dicunt quae mandat Filius, quia scriptum est, De meo accipiet et annuntiabit vobis (ld. xvi, 14): cur non et Filius ea loquitur quæ mandat Spiritus sanctus, cum dicat Apostolus, Quæ Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11); et cum ipse Jesus de se ipso impletum esse confirmet, quod scriptum est, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus ( Luc. IV, 18, 21)? Si enim propter hoc unctus est evangelizare pauperibus, quia Spiritus Domini super eum erat; quid evangelizabat pauperibus, nisi quod Spiritus Domini habebat, quo repletus erat? Nam et hoc de illo scriptum est, quod repletus sit Spiritu sancto (Id. IV, 1). CAPUT XXIII. — 19. Filius, inquiunt, adorat et honorat Patrem: Spiritus sanctus adorat et honorat Filium. Hic non opns est scrupulose velle discernere, inter honorare et adorare quid distet: propter formam enim servi dicuntur ista de Filio. Dicant, si possunt, ubi legerint adorari Filium a Spiritu sancto, Quod cnim subjiciunt unde hoc probare conentur, quia videlicet scriptum est, Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi; ct de Spiritu sancto, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis; ad rem de qua agitur non pertinet. Honorat enim omnis qui adorat, non anteri adorat omnis qui honorat. Nam et fratres secundum Apostolum invicem se honore præveniunt (Rom. XII, 10), nec tamen invicem adorant. Alioquin, si honorificare, hoc est adorare; dicant, si placet, quod Filium adoret et Patcr, ct hoc jubente Filio, qui ci dicit, Honorifica me (Joan.","prev":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/16"},"next":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.26-51","label":"48.26 to 48.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.26"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}