{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Sermonem Arianorum 48.132-148","citation":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.132-148","ref":"48.132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.132.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Sermonem Arianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa030a"},"verse":false,"words":303,"text":"et ipse quod eSI, a nemine accepit: sed æqualitatem suam nulli dedit, nisi Filio qni natus est de illo, et Spiritui sancto qui procedit de illo. Quæ cum ila sint,non est ista, quam volunt isti, differentia Trinitatis; quia indifferens in Trinitate natura, indifferensin Trinitate potentia est: ut omnes honorificent Filium I sicut honorificant Patrem, quod ipse ait (Joan. v, 19, 23); et qui volunt pie vivere, Dominum Deum suum adorent, ct illi soli serviant, quod et antiquis patribus Dei lege præceptum est, nec ullo modo aliter ficri polest, ut soli Domino Dco nostro ea quæ Deo debetur servitute serviamus. Ipsa est enim quæ graece appellatur λατρεία.Quod verbum ibi positum est, cum diceretur, Illi soli servies (Deut. VI, 43). Nullo modo, inquam, hoc fieri potest, nisi ipse Dominus Dcus noster universa sit Trinitas. Alioquin istam servitutem, quæ latria dicitur, quam non debent servi cis quos secundum carnem dominos habent, sed omnes homines soli Domino Deo suo: hanc ergo servitutem non exhibebimus Filio, si de Patre dictum est, Et illi soli servies; ant non exhibebimus Patri, si de Filio dictum est, Et illi soli servies. Jam vero si aliquibus terræ molibus Spiritui sancto templum fabricaremus, quis dubitaret ei nos latria, id est, ista de qua nunc loquor servitute servire? Quomodo ergo non ei servitutem, quæ latria dicitur I exhibemus, cui templum non facimus, sed nos ipsi sumus? Aut quomodo non et ipse Deus noster est, de quo dicit Apostolus, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Et paulo post: Glorificate ergo Deut, in corpore vestro (I Cor. vi, 19, 20). Corpora autem nostra, templum in nobis dicit esse Spiritus sancti. Cum igitur et Patri et Filio et Spiritm sancto ista, quæ latria vocatur, servitute serviamus, audiamusque legem Dei præcipientem,ut nulli alteri, sod soli Domino Deo nostro hanc exhibeamus;","prev":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.110-131","label":"48.110 to 48.131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.110"},"next":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.149-171","label":"48.149 to 48.171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.149"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}