{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Sermonem Arianorum 48.241-258","citation":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.241-258","ref":"48.241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.241.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Sermonem Arianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa030a"},"verse":false,"words":284,"text":"ita nihil csl ante unigenitum Filium, Patri utique coæternum. Neque enim quia ille genuit, ille genitus csf, idt o est Pater tempore anterior. Nam si inter Patrem gignentem et genitum Filium aliquod tempus ese, profecto tempus est ante Filium, et non cst jam Filius primogenitus omnis creaturae, quia et tempus utique creatura est: nec omnia per ipsum, si tempus ante ipsum; sed omnia per ipsum (Coloss. I, 15, 16), nullUm crgotcm;us ante ipsum. Ac per hoc, quemadmodum ignis et splendor qui ex igne gignitur ct circumquaque diffunditur, simul esse incipiunt, ncc genitus a gignente præceditur: sic Deus Pater ut Deus de Deo Filius esse simul incipiunt, quia pariter sine ullo initio temporis sunt, nec gcnitus a gignente præceditur, Et sient ignis gignens et splendor genitus conTi sunt; ita Deus Pater gignens et Deus Filius genitus coæterni sunt. Sed quia iste est de illo, non ille de isto, ideo et mandatum accipit a Patre, cum mandatum ipse sit Palris; et docct eum Pater, cum ipse sit paterna doctrina. Sic enim accipit a Patre vitam, cum sicut Patcr ipse sil vita: ita est et Patri similis, ut in nullo sit omnino dissimilis. Testimonium vero cum invicem sibi perhibeant Pater et Filius, quomodo isti alterum corum faciant testimonium perhihentem, et alterum cui testimonium perhibeatur, ignoro. Nonne Pater dicit, Hic eat Filius meus dilectus (Matth. III, 17)? Nonne Filius dicit, Testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ( Joan, VIII, 18 )? Cur ergo cos ita distinguunt, ut Patrem dicant cui testimonium perhibetur, et Filium qui perhibet? Cur usque ad ista sunt vani, usque ad ista surdi, usque ad ista caci? De Patre autem mittente et misso Filio. jam in supcriorihus hujus disputationis pultibus satis abundeque tractatum cst.","prev":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.220-240","label":"48.220 to 48.240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.220"},"next":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.259-277","label":"48.259 to 48.277","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.259"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}