{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Sermonem Arianorum 48.259-277","citation":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.259-277","ref":"48.259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.259.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Sermonem Arianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa030a"},"verse":false,"words":288,"text":"CAPUT XXXV. — 33. Nunquam sane, ut impietas ista delirat, Pater præscius erat se unigeniti Dei Patrem futurum: quia nunquam non Pater crat, habens Filium coæternum, et generans sine tempore per quem condidit tempora. Et sicut Deum se non præscivit futurum quod semper erat; sic nec Patrem, quia cum Filio semper erat: nec magno Filio major, nec bono melior; quia non Patri tantum, sed universæ Trinitati dictum est, Tu es Deus solus magnus ( Psal. LXXXV, 10). Nec de Patre tantum, sed de universa Trinitate recte intelligitur dixisse idem Filius, Nemo bonus, nisi unus Deus ( Marc. x, iS ); quando cum appellavit magistrum bonum, qui eum nondum intelligebat Deum: tanquam diceret, Sivocasbonum, intellige Deam; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Trinitas ergo unus Dens solus magnus et bonus, cui uni ct soli, sicut praecipit lex ejus, illa quoe latria dicitur servitute servimus. CAPUT XXXVI. — 54. Absit autem ut dicamus, humilitatis, non veritatis gratia Filium aliquando sic loqui, ut se Patri subjiciat eumque majorem esse tcstetur. Novimus quippe in Filio formam servi, non fictam simulalainque, sed veram: propter quem scilicet humanum habitum, et propter quod ipse de Patre, non Pater de illo Deus est, dicit illa omnia,de quibus isti occasionem accipiunt, diversas Patris et Filii credere ac prædicare naturas. Et cum se tanta ista voragine impietatis immergant, nos tanquam opprobrio novi nominis Homousianos vocant. Ita enim sese babet catholicae veritatis antiquitas, ut ei omnes hæretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut ab omnibus appellantur, obtineant. Ariani quippe et Eunomiani, non alii baeretici, nos vocitant Homonsianos, quia contra eorum errorem, græco vocabulo όμοούσιον defendimus Patrem et Filiam et Spiritum sanctum, id est, unius ejusdemque substantiæ, vel, ut expressius dicatur, essentiae, quæ ου̃σία graece appellatur: quod planius dicitur, unius ejusdemque natune.","prev":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.241-258","label":"48.241 to 48.258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.241"},"next":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.278-293","label":"48.278 to 48.293","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.278"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}