{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Sermonem Arianorum 48.278-293","citation":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.278-293","ref":"48.278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.278.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Sermonem Arianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa030a"},"verse":false,"words":284,"text":"Et tamen si quis istorum qui nos Homousianos vocant, filium suum non cujus ipse esset, sed diversæ diceret esse naturae, exhæredari se ab eo mallet lilius quam boc putari. Quanta itaque impietate isti oæcantur, qui cum confiteantur unigenitum Dci Filium, nolunt ejusdem Daturæ cujus Pater est confiteri, sed diversas atque imparis ct multis modis rcbusquc dissimilis, tanquam nun de Deo natus, sed ab illo de nihilo sit creatus; ac; per boc et ipse crcatura sit, gratia filius, non natura? Ecce qui nos quasi macula novi' nominis vocant Homousianos, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos. CAPUT XXXVII. — Quod autem ante omnia sæeula natum fatentur Filium, quomodo non sibi ipsi controrii sunt, eunr natum dicere ante omnia sæcula, cujus nativitati anteponunt aliquid temporis; quasinon aut saecula aut sæculorum partes quaecumque sint tempora? Quod vero dicit Apostolus, etiam in futuro sæculo Patri Filium subjectum futurum, ubi ait, Tunc ct ipse subjectus erit ei qui iUi subjecit omnia (I Cor. xv, 28); quid mirum, quandoquidem illa in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater? Quamvis non dcfuerint, qui illam tunc Filii subjectionem, ipsius humanæ formæ in divinam substantiam commutationem intelligendam putaverint, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et Inulatur. Sed nos quid hinc sentiamus ostendimus, magis idco dixisse Apostolum etiam tunc Patri Filium subjectum futurum, ne quis ill eo putaret spiritum et corpus bomanum aliqua conversione periturum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma bominis, sed. in omnibus, id est, ut ad habendam vitam, ct satiandum in bonis desiderium nostrum, natura divina sufficiat. Tunc enin Deus omnia erit in omnibus, cum praeter ipsum nihil omnino babere velle coeperimus. Omnia quippe ipse nobis erit, quando ipso sufficiente nihil dcerit.","prev":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.259-277","label":"48.259 to 48.277","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.259"},"next":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.294-306","label":"48.294 to 48.306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.294"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}