{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Sermonem Arianorum 48.52-75","citation":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.52-75","ref":"48.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Sermonem Arianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa030a"},"verse":false,"words":295,"text":"et accipit, quia de Patre procedit: et accipiet, quia de Patre procedere nunqnam desinet: sicut Deus et eSI, et fuit, et erit; ct tamen initium vcl fiucrn temporis, nee habet, nec habuit, nec habebit. CAPUT XXV. — 21 Filius, inquiunt, pro nobil interpellat Patrem; et Spiritus pro nobis postulat Filium. Sicut legunt, quod Filius interpellat Patrem, secundum ea quæ superius nos etiam commemorantes disseruimus: ita inveniant unde proferant, quod Spiritus postulet Filium. Quod enim dicit Apostolus, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: qui antem scrutatur cordn, scit quid Spiritus sapiat, quia secundam Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27); quomodolibet isti accipiant (mullum enim ad eos est hoc sic accipere, quemadmodum accipiendum est), non est dictum, Interpellat Christum, aut, interpellat Filium: interpellat autem Spiritus sanctus dictum est, quia interpellare nos facit. Sicut Deus dicit, Nunc cognovi (Gen. XXII, 12); quasi ante nesciebat: quod quid est aliud, nisi, Feci ut cognoscas? Inde est et illud Apostoli, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galut. IV, 9): ne sibi tribuerent quod cognoverant Deum. Sic ergo ait, cogniti a Deo, ut intelligerent quod illos gratia sua Deus fecerit cognitores suos. Secundum istum locutionis modum dictum est, Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV, 30): hoc est, nolite nos contristare qui secundum Spiritum Dei contristamur ex vobis. Charitate quippe contristabantur, quam diffundebat Spiritus sanctus in cordibus eorum ( Ron:. v, 5), et per hoc eos de malis fratrum tristes ipse faciebat. Denique idem apostolus, Accepistis, inquit, Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (ld. VIII, 15): et alibi eumdem sensum commemorans, Misit, inquit, Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6). Quomodo- ibi, in quo clamamus, quomodo hic, clamantem, nisi quia clamantem hic ait, clamare facientem?","prev":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.26-51","label":"48.26 to 48.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.26"},"next":{"citation":"Contra Sermonem Arianorum 48.76-96","label":"48.76 to 48.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.76"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}