{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De agone christiano 18","citation":"Augustine, De agone christiano 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-agone-christiano/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De agone christiano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032"},"verse":false,"words":183,"text":"Nec eos audiamus, qui patrem solum uerum deum et sempiternum esse dicunt, filium autem non de ipso genitum, sed ab ipso factum de nihilo, et fuisse tempus, quando non erat, sed tamen primum locum tenere in omni creatura; et spiritum sanctum minoris maiestatis esse quam filium et ipsum factum esse post filium; et horum trium diuersas esse substantias, tamquam aurum et argentum et aeramentum. nesciunt enim, quid loquantur, et de his rebus, quas per oculos carneos uidere consueuerunt, uanas imagines ad disputationes suas transferunt, quia reuera magnum est mente conspicere generationem, quae non fit ex aliquo tempore, sed aeterna est, et ipsam caritatem et sanctitatem, qua generator et generatus ineffabiliter sibi copulantur. magnum et difficile est haec mente conspicere, etiamsi pacata et tranquilla sit. non potest ergo fieri, ut illi haec uideant, qui terrenas generationes nimis intuentur, et ad istas tenebras addunt adhuc fumum, quem sibi contentionibus et certaminibus cotidianis excitare non cessant, habentes animas carnis affectibus diffluentes tamquam ligna umore saginata, in quibus ignis fumum solum uomit et habere flammas lucidas non potest. et hoc quidem de omnibus haereticis rectissime dici potest.","prev":{"citation":"De agone christiano 16-17","label":"16 to 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-agone-christiano/16"},"next":{"citation":"De agone christiano 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-agone-christiano/19"},"credit":{"text":"Augustine, De agone christiano, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa032/stoa0040.stoa032.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}