{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De agone christiano 3","citation":"Augustine, De agone christiano 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-agone-christiano/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De agone christiano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032"},"verse":false,"words":181,"text":"Sic et apostolus dicit, quod in semet ipso pugnet aduersus potestates exteriores. ait enim: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates huius mundi, rectores harum tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae in eaelestibus. caelum enim dicitur etiam iste aer, ubi uenti et nubes et procellae et turbines fiunt, sicut etiam scriptura dicit multis locis: et intonuit de caelo dominus, et: aues caeli, et: uolatilia caeli, cum manifestum sit aues in aere uolare. et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus; nam cum de sereno uel nubilo quaerimus, aliquando dicimus: qualis est aer? aliquando: quale est caelum? hoc dixi, ne quis existimet ibi habitare mala daemonia, ubi solem et lunam et stellas deus ordinauit. quae mala daemonia ideo apostolus appellat spiritalia, quia etiam mali angeli in scripturis spiritus appellantur. ideo autem rectores harum tenebrarum eos dicit, quoniam peccatores homines tenebras appellat, quibus isti dominantur. ideo et alio loco dicit: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, quia ex peccatoribus iustificati erant. non ergo arbitremur in summo caelo habitare diabolum cum angelis suis, unde lapsum esse credimus.","prev":{"citation":"De agone christiano 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-agone-christiano/2"},"next":{"citation":"De agone christiano 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-agone-christiano/4"},"credit":{"text":"Augustine, De agone christiano, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa032/stoa0040.stoa032.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}