{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 1.19","citation":"Augustine, De Baptismo 1.19","ref":"1.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":178,"text":"Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut spiritus sanctus et adfuerit baptizato ut peccata recederent et perseuerantiam fictionis fugerit ut redirent, ut et illud uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis et illud: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras — oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux nisi perfundere transeuntem —, si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod ubicumque fuerit sanctum est per se ipsum et ideo non est eorum qui se separant sed eius unde se separant, ualet tamen et aput eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis quae baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam redeunte obscuritate quam lux in transitu excusserat.","prev":{"citation":"De Baptismo 1.18","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.18"},"next":{"citation":"De Baptismo 1.20","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.20"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}