{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 1.20","citation":"Augustine, De Baptismo 1.20","ref":"1.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":318,"text":"Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo, quem cum inuenisset debitorem decem milium talentorum deprecanti omnia dimisit, ille autem conseruum suum qui ei debebat centum denarios cum miseratus non fuisset, iussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. tempus ergo quo accipitur indulgentia per baptismum tamquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae inuenta fuerint dimittantur. non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere non eius misertus est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse rationem domino suo reddens tanti numeri debito solueretur, nec dimiserat conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, ut ei dominus dimitteret. hoc indicant uerba conserui dicentis: patientiam habe in me et reddam tibi. alioquin diceret: (iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?' hoc et ipsius domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressusus autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis qui debebat ei centum denarios. non dixit: ccui debitum iam centum denariorum dimiserat'; si enim dimiserat, non ei debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod non dimiserat. et melius quidem fuerat adque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem et expectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret quod ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud quod nondum conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae debebat. sed quid profuit, quandoquidem in caput eius propter odiorum perseuerantiam rursus omnia continuo replicata sunt? sic non impeditur baptismi gratia quominus omnia peccata dimittat, etiamsi odium fraternum in eius cui dimittuntur animo perseuerat. soluitur enim hesternus dies et quidquid supra est soluitur, etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum dierum horarum momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt. et saepe ista contingunt in ecclesia.","prev":{"citation":"De Baptismo 1.19","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.19"},"next":{"citation":"De Baptismo 1.21","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.21"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}