{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 1.5","citation":"Augustine, De Baptismo 1.5","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":385,"text":"Iam uero si quis non intellegit quomodo fieri possit, ut quod ibi esse confitemur non ibi recte dari dicamus, illuc adtendat, quia nec recte ibi esse dicimus, quod et illi dicunt in his qui ab eorum communione discedunt. intueantur etiam similitudinem notae militaris, quia extra militiam a desertoribus et haberi et accipi potest, sed tamen extra militiam nec habenda nec accipienda est et reducto uel perducto ad militiam nec mutanda nec iteranda est. uerumtamen alia causa est eorum qui in istos haereticos inprudenter incurrunt ipsam esse Christi ecclesiam existimantes, alia eorum qui nouerunt non esse catholicam ecclesiam nisi eam quae, sicut promissa est, toto terrarum orbe diffunditur et extenditur usque ad fines terrae, quae crescens inter zizania et in taedio scandalorum requiem futuram desiderans dicit in psalmis: a finibus terrae ad te exclamaui, cum taederet anima mea: in petra exaltasti me. petra autem erat Christus, in quo nos iam resuscitatos et in caelo considentes dicit apostolus nondum in re, sed in spe. ideoque sequitur psalmus et dicit: deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinisafacieinimici. ex illius quippe promissionibus tamquam telis et iaculis in turri munitissima constitutis non solum cauetur, sed etiam expugnatur inimicus, induens lupos suos pellibus ouium, ut dicant: ecce hic est Christus, ecce illic et ab uniuersitate ciuitatis super montem constitutae ad particulas insidiarum suarum multos separent et iugulatos absumant. et cum hoc nouerint, eligunt extra communionem unitatis corporis Christi accipere baptismum Christi, ad eandem communionem cum eo quod alibi acceperint postea migraturi. scientes enim habituri sunt aduersus ecclesiam Christi baptismum Christi uel eo ipso die quo accipiunt. quod si sceleratum est, quis est qui dicat: permittatur mihi uno die scelus admittere'? si enim transiturus est ad catholicam, quaero causam. quid aliud responsurus est, nisi quia malum est esse in parte Donati et non esse in unitate catholica? hoc igitur malum quot diebus feceris, tot dierum malum facturus es, et dici potest maius malum fieri plurium dierum, minus autem paucorum, nullum autem malum fieri dici non potest. quid autem opus est hoc tam execrabile malum uel uno die uel una hora committere? hoc enim qui sibi concedi uult potest ab ecclesia uel ab ipso deo petere, ut sibi uel uno die apostatare concedat. nam cur unius diei esse apostata timeat et unius diei esse schismaticus haereticusue non timeat, nulla causa est.","prev":{"citation":"De Baptismo 1.4.15-24","label":"1.4.15 to 1.4.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.4.15"},"next":{"citation":"De Baptismo 1.6","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.6"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}