{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 2.1","citation":"Augustine, De Baptismo 2.1","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":157,"text":"Quantum pro nobis hoc est pro pace catholica faciant ea quae tamquam ex auctoritate beati Cypriani aduersus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint aduersus eos a quibus proferuntur, adiuuante domino demonstrare proposui. si qua ergo me respondendi necessitas ea quae iam in aliis libris posui rursus commemorare coegerit, quamquam id modice faciam, his qui iam illa legerunt et tenent onerosum esse non debet, quia et ea quae instructioni sunt necessaria saepius oportet insinuare tardioribus, et cum eadem multipliciter uarieque uersantur adque tractantur, ipsos quoque capaciore intellegentia praeditos adiuuant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. noui etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi eius solutionem requirat, quem forte non habet. quapropter quaecumque in aliis libris iam diximus si necessitas praesentium quaestionum breuiter iterare conpulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes. satius est enim offerre habenti quam differre non habentem.","prev":{"citation":"De Baptismo 1.28.26-30","label":"1.28.26 to 1.28.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.28.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.28.26"},"next":{"citation":"De Baptismo 2.2.1-6","label":"2.2.1 to 2.2.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}