{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 2.16","citation":"Augustine, De Baptismo 2.16","ref":"2.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":206,"text":"Propter hoc eos habemus inimicos, quia uera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus apostolo dicenti: praedica uerbum, insta opportune inportune, argue hortare increpa. sed, sicut euangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam dei et reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. uident etiam ipsi quid mali faciant, uident non esse quid omnino respondeant, sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi uiui sorbeantur, id est scientes et agnoscentes intereant. uiderunt horrere homines et grauiter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diuiserunt et maxime in Africae capite et notissima ciuitate Karthagine. conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum; putantes quod possent Maximianistas auferre magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saeuissimas intulerunt, receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore conuerti, his autem quos receperunt noluerunt facere iniuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent uel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus a quibus baptizati erant foris, adque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. sentiunt quam scelerate iam faciant recepto baptismo Maximianistarum uiolare baptismum orbis terrarum, sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint ceteris, ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessauerint.","prev":{"citation":"De Baptismo 2.15","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.15"},"next":{"citation":"De Baptismo 2.17","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.17"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}