{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 2.17","citation":"Augustine, De Baptismo 2.17","ref":"2.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":186,"text":"Quid de receptis Maximianistis respondeant non inueniunt. si dixerint: (innocentes recepimus,' respondetur eis: 'ergo innocentes damnaueratis.' si dixerint: 'nesciebamus,' 'ergo temere iudicastis — sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis — falsumque dixistis: plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite'; neque enim ore ueridico innocentes damnari potuerunt. si dixerint: 'non eos damnauimus', recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et ciuitatum. si dixerint: 'non est ipsum concilium nostrum', recitantur gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegauerunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent et iudiciorum strepitu adque auxiliorum impetu proturbarent. si dixerint Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse, recitantur gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo, quod aduersus Maximianistas fecerunt, de iudiciis publicis postularunt. si dixerint: 'pro pace suscepti sunt,' respondetur: 'cur ergo ueram et plenam non agnoscitis pacem? quis uos inpulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum et contra pacem Christi orbem damnare inauditum?' urget eos utique ueritas, uident se non habere quid respondeant et putant se non habere quid faciant. quid loquantur non inueniunt, tacere non permittuntur: malunt peruersis uocibus ueritati reluctari quam confessis erroribus paci restitui.","prev":{"citation":"De Baptismo 2.16","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.16"},"next":{"citation":"De Baptismo 2.18","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.18"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}