{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 2.2.1-6","citation":"Augustine, De Baptismo 2.2.1-6","ref":"2.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":308,"text":"Quid ergo isti dicunt cum ueritatis uiribus praefocantur, cui consentire nolunt? 'Cyprianus', inquiunt, 'cuius tantum meritum nouimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus in concilio statuit haereticos uel schismaticos, id est omnes qui extra unius ecclesiae communionem sunt, baptismum non habere, et ideo quisquis ab eis baptizatus ad ecclesiam uenerit esse in ecclesia baptizandum.' non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. magnum quidem meritum nouimus Cypriani episcopi et martyris, sed numquid maius quam Petri apostoli et martyris? de quo idem Cyprianus in epistula ad Quintum ita loquitur: nam nec Petrus, inquit, quem primum dominus elegit et super quem aedificauit ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disoeptaret, uindicauit sibi aliquid insolenter aut arroganter adsumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a nouellis et posteris sibi potius oportere, nec despexit Paulum quod ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium ueritatis admisit et rationi legitimae quam Paulus uindicabat facile consensit, documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ipsa potius nostra dicamus. ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum, in quo primatus apostolorum tam excellenti gratia praeminet, aliter quam ueritas postulabat de circumcisione agere solitum a posteriore apostolo Paulo esse correctum. si ergo potuit Petrus in aliquo non recte ingredi ad ueritatem euangelii, ita ut gentes cogeret iudaizare, quod Paulus in ea scribit epistula in qua deum testatus est non se mentiri — ait enim: quae autem scribo uobis, ecce coram deo quia non mentior et post hanc tam sanctam adque terribilem adtestationem dei narrauit haec omnia in quibus dixit: cum uidissem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu cum sis Iudaeus gentiliter et non iudaice uiuis, quemadmodum gentes cogis iudaizare?","prev":{"citation":"De Baptismo 2.1","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.1"},"next":{"citation":"De Baptismo 2.2.7-16","label":"2.2.7 to 2.2.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.2.7"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}