{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 2.6","citation":"Augustine, De Baptismo 2.6","ref":"2.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":354,"text":"Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid reuelatur, ut eorum patiens et humilis caritas in qua fructus maior est comprobetur, uel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diuersa sentiunt, uel quomodo accipiant ueritatem, cum contra id quod sentiebant declaratam esse cognoscunt. quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diuersum sentiebat; ait enim: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. alterum autem, id est quomodo accipere potuerit ueritatem contra id quod sentiebat inuentam, etsi litterae tacent, merita clamant. si epistula non inuenitur, corona testatur; si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat angelorum. non enim paruum documentum est pacatissimae animae in ea unitate martyrium meruisse, unde se diuersum sentiens noluit separare. homines enim sumus, unde aliquid aliter sapere quam se res habet humana temptatio est. nimis autem amando sententiam suam uel inuidendo melioribus usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis uel haeresis sacrilegium peruenire diabolica praesumptio est. in nullo autem aliter sapere quam se res habet angelica perfectio est. quia itaque homines sumus, sed spe angeli dei sumus, quibus aequales in resurrectione futuri sumus, quamdiu non habemus perfectionem angeli, non habeamus praesumptionem diaboli. ideo dicit apostolus: temptatio uos non adprehendat nisi humana. humanum est ergo aliquid aliter sapere. propterea dicit alio loco: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit. quibus autem reuelat cum uoluerit siue in hac uita siue post hanc uitam nisi ambulantibus in uia pacis et in nullam praecisionem deuiantibus, non quales isti sunt, qui uiam pacis non agnouerunt nec propter aliud unitatis uinculum dirruperunt?ideoque apostolus cum dixisset: et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit, ne putarent praeter uiam pacis quod aliter sapiebant sibi posse reuelari, continuo addidit: uerumtamen in quod peruenimus in eo ambulemus. in quo ambulans Cyprianus perseuerantissima tolerantia non fuso sanguine sed in unitate fuso, quia si traderet corpus suum ut arderet et non haberet caritatem nihil ei prodesset, per martyrii confessionem peruenit ad angelicam lucem, ut si non antea, ibi certe reuelatum agnosceret, quod cum aliter saperet sententiam diuersae opinionis uinculo non praeposuit unitatis.","prev":{"citation":"De Baptismo 2.5","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.5"},"next":{"citation":"De Baptismo 2.7","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/2.7"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}