{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 3.13","citation":"Augustine, De Baptismo 3.13","ref":"3.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":134,"text":"Scribit ergo ad Iubaianum Cyprianus de haereticorum baptismo, qui uidentur ei foris positi et extra ecclesiam constituti uindicare sibi rem nec iuris sui nec potestatis: quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc aput eos esse constet inlicitum. nec nos abnuimus, cum qui aput haereticos uel in aliquo schismate extra communionem ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum peruersitati consentit, nec illos qui baptizant, quamuis ipsum et uerum dent baptismi sacramentum, recte tamen facere extra ecclesiam colligere et contra ecclesiam sentire. sed aliud est non habere aliquid, aliud non iure habere uel inlicite usurpare. non itaque ideo non sunt sacramenta Christi et ecclesiae, quia eis inlicite utuntur non haeretici solum sed etiam omnes iniqui et impii. sed tamen illi corrigendi aut puniendi, illa uero agnoscenda et ueneranda sunt.","prev":{"citation":"De Baptismo 3.12","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.12"},"next":{"citation":"De Baptismo 3.14","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}