{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 3.16","citation":"Augustine, De Baptismo 3.16","ref":"3.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":189,"text":"Recte autem non mouit Cyprianum, quod scripsit Iubaianus Nouatianenses rebaptizare eos qui ad se ex catholica uenirent. neque enim quidquid haeretici peruerse fuerint imitati propterea faciendum a catholicis non est, quia illi simi- Uter faciunt; sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur catholica. haeretici enim nec si in catholica faciendum esset facere deberent, quia hoc in catholicis non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt et cum discederent abstulerunt. catholica uero propterea non debet iterare baptismum qui aput haereticos datus est, ne iudicare uideatur ipsorum esse quod Christi est aut eos non habere, quod intus cum acciperent amittere utique foras exeundo non possent. hoc enim etiam ipse Cyprianus cum ceteris statuit, ut, si ab haeresibus redirent ad ecclesiam quicumque in ea fuerant baptizati, non iam per baptismum sed per paenitentiam reciperentur. unde constat eos non posse amittere recedentes quod non recipiunt remeantes. non autem, sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam baptismus qui Christi est dici debet ipsorum. itaque cum illa ipsorum mala quando redeunt corriguntur, in eo quod ipsorum non est ille agnoscendus est cuius est.","prev":{"citation":"De Baptismo 3.15","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.15"},"next":{"citation":"De Baptismo 3.17","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.17"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}