{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 3.2","citation":"Augustine, De Baptismo 3.2","ref":"3.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":139,"text":"Uideo tamen quid adhuc a me possit inquiri, uidelicet ut respondeam uerisimilibus illis rationibus, quibus uel ante Agrippinus uel ipse Cyprianus uel illi, qui eis in Africa consenserunt, uel si forte aliqui ex transmarinis terris longeque discretis nullo quidem siue plenario siue saltem regionali concilio, sed epistulari conloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum putarent, quod et consuetudo ecclesiae pristina non habebat et postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit, ut, quod per disputationes eiusmodi in aliquorum mentes inrepere coeperat, de salute ueniens unitatis 'potentior ueritas et uniuersalis medicina sanaret. hunc itaque sermonem uideant quam securus adgrediar. si adsequi et ostendere non potuero, quomodo refellantur ea, quae de concilio Cypriani uel epistulis eius adfirmant, Christi baptismum per haereticos dari non posse, in ea ecclesia manebo securus, in cuius communione cum eis qui sibi non consenserant mansit ipse Cyprianus.","prev":{"citation":"De Baptismo 3.1","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.1"},"next":{"citation":"De Baptismo 3.3","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.3"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}