{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 3.21","citation":"Augustine, De Baptismo 3.21","ref":"3.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":340,"text":"Spiritus autem sanctus quod in sola catholica per manus inpositionem dari dicitur, nimirum hoc intellegi maiores nostri uoluerunt quod apostolus ait: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ipsa est enim caritas, quam non habent qui ab ecclesiae catholicae communione praecisi sunt, ac per hoc, etiamsi linguis hominum et angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam et si habeant omnem prophetiam et omnem fidem ita ut montes transferant et distribuant omnia sua pauperibus et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest. non autem habet dei caritatem, qui ecclesiae non diligit unitatem, ac per hoc recte intellegitur dici non accipi nisi in catholica spiritus sanctus. neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis adtestantibus per manus inpositionem modo datur spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et ecclesiae primordia dilatanda. quis enim nunc hoc expectat, ut hi, quibus manus ad accipiendum sanctum spiritum inponitur, repente incipiant linguis loqui? sed inuisibiliter et latenter . intellegitur propter uinculum pacis eorum cordibus diuina caritas inspirari, ut possint dicere: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. multae autem sunt operationes spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco quantum sufficere arbitratus est commemorasset, ita conclusit: omnia autem haec operatur unus adque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Simon magus potuit, aliud operatio spiritus, quae in malis etiam hominibus fieri solet, sicut Saul habuit prophetiam, aliud operatio eiusdem spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti caritas de corde puro et conscientia bona et -fide non ficta, quodlibet haeretici et schismatici accipiant, caritas quae cooperit multitudinem peccatorum proprium donum est catholicae unitatis et pacis nec eius in omnibus, quia nec omnes sunt eius, sicut suo loco uidebimus. praeter ipsam tamen esse illa caritas non potest, sine qua cetera, etiamsi agnosci et adprobari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. manus autem inpositio non sicut baptismus repeti non potest. quid est enim aliud nisi oratio super hominem?","prev":{"citation":"De Baptismo 3.20","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.20"},"next":{"citation":"De Baptismo 3.22","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}