{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 3.27.1-9","citation":"Augustine, De Baptismo 3.27.1-9","ref":"3.27.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.27.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.27.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":326,"text":"Mali ergo et facinerosi carnales animales diabolici a seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera dei sunt, siue sacramenta siue spiritales aliquas operationes circa praesentem salutem. non autem habent isti caritatem in deum, sed circa eos occupati sunt quorum superbia seducuntur, et conparantur fornicanti mulieri, quam propheta commemorat dicentem: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, uestes meas et linteamina mea et oleum meum et uniuersa quae mihi condecent. sic enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in caritate dei fundata non est: ibo post amatores meos, cum quibus utique siue per fidei corruptionem siue per elationem superbiae turpiter fornicatur. sed propter eos, qui passi difficultates et angustias et interclusiones in uanis ratiocinationibus eorum, a quibus seducuntur, conpunguntur timoribus et redeunt ad uiam pacis et quaerendum sinceriter deum, ideo sequitur et dicit: propterea ecce ego saepio sudibus uiam illius et aedificabo in uia ipsius spinas et tramitem suum non inueniet. etpersequetur amatores suos neceosadprehendet, et requiret eos nec inueniet illos et dicet: ibo et reuertar ad uirum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc. deinde, ne putentur illa quae seductores habent integra et de ueritatis doctrina uenientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum et dissensionum suarum, ne illa ergo quae habent integra ipsorum putentur, addidit continuo: et haec non cognouit, quod ego ei dederim frumentum et uinum, et oleum et pecuniam multiplicaui illi. ipsa uero fecit aurea et argentea Bahal. dixerat enim superius: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et cetera, non utique intellegens haec dei esse, non hominum, quaecumque etiam seductores integra et legitima tenent. nec ea sibi etiam ipsi arrogarent et quasi propria uindicarent, nisi a plebibus seductis uicissim seducerentur, cum eis creditur et tales honores deferuntur, ut per eos habeant potestatem talia dicendi et sibi talia uindicandi, ut error eorum ueritas appelletur et scelus eorum iustitia putetur propter sacramenta et scripturas quas tenent ad speciem, non ad salutem.","prev":{"citation":"De Baptismo 3.26.17-27","label":"3.26.17 to 3.26.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.26.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.26.17"},"next":{"citation":"De Baptismo 3.27.10-19","label":"3.27.10 to 3.27.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.27.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.27.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}