{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 4.1","citation":"Augustine, De Baptismo 4.1","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":152,"text":"Ecclesia paradiso conparata indicat nobis posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere uel tenere. nam et flumina de fonte paradisi, sicut scriptura testatur, etiam foras largiter manauerunt. nominatim quippe commemorantur et per quas terras fluant et quia extra paradisum constitutae sunt omnibus notum est. nec tamen in Mesopotamia uel in Aegypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae quae in paradiso commemoratur. ita fit, ut, cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. sic ergo baptismus ecclesiae potest esse extra ecclesiam, munus autem beatae uitae non nisi intra ecclesiam repperitur, quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et soluendi claues accepit. haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem, per quam coniugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest, qui si non superbiant, in sortem hereditatis uocantur, si autem superbiant, extra remanebunt.","prev":{"citation":"De Baptismo 3.28","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/3.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/3.28"},"next":{"citation":"De Baptismo 4.2","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.2"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}