{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 4.11","citation":"Augustine, De Baptismo 4.11","ref":"4.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":372,"text":"Iam uero ipsa inuidia, quae non potest esse nisi maliuola, quantum malum est! non- quaeramus alios testes. sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et liuore dominus ueracissima intonuit et salubria praecepit. legamus ergo epistulam Cypriani de zelo et liuore et uideamus quantum malum sit inuidere melioribus, cuius mali originem ab ipso diabolo extitisse memoriter docet. zelare, inquit, quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi. deinde paulo post, cum eius mali caput adque originem quaereret: hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. et paulo post: quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deoeptus est ipse qui decepit. exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum. imitantur ergo 'illum qui sunt ex parte eius'. haec uerba Cypriani in epistula populis nota quam uera quam fortia recognoscimus. uere decuit Cyprianum de zelo et liuore et arguere grauiter et monere, a quo tam mortifero malo cor eius penitus alienum tanta caritatis abundantia conprobauit. qua uigilantissime custodita cum collegis suis non maliuole de baptismo diuersa sentientibus nec ipse maliuola contentione, sed humana temptatione aliter sapiens, quod illi deus in caritate perseueranti cum uellet postea reuelaret, in communionis unitate permansit aperte dicens: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. et in fine huius epistulae: haec tibi breuibus, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus', maxime cum et apostolus dicat: 'si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.","prev":{"citation":"De Baptismo 4.10","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.10"},"next":{"citation":"De Baptismo 4.12","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.12"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}