{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 4.17","citation":"Augustine, De Baptismo 4.17","ref":"4.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":197,"text":"Quid quod etiam mirum est, quod accidere posse inuenit qui diligenter aduertit, quosdam salua caritate docere aliquid inutile, sicut Petrus gentes iudaizare cogebat, sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari — unde talibus bonis membris in caritate radicatis et in aliquo non recte ingredientibus dicit apostolus: si quid aliter sapitis, id quoque deus uobis reuelabit —, et quosdam rursus sine caritate docere aliquid salubre, de qualibus dominus ait: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. unde et apostolus de illis inuidis et maliuolis, christianam tamen salutem adnuntiantibus: siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur. quapropter et intus et foris peruersitas hominum corrigenda est, diuina uero sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod etsi aput eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. non nos concedimus haeretico baptismum, sed illius baptismum, de quo dictum est: hic est qui baptizat, ubicumque inuenerimus agnoscimus. perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra ecclesiam nec intra ecclesiam remissionem accipit peccatorum, aut si propter uim sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem uis operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem daemoniorum etiam foris operabatur.","prev":{"citation":"De Baptismo 4.16","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.16"},"next":{"citation":"De Baptismo 4.18.1-10","label":"4.18.1 to 4.18.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.18.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}