{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 4.19","citation":"Augustine, De Baptismo 4.19","ref":"4.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":173,"text":"Nulla itaque participatio est iustitiae et iniquitati, non solum quae foris, sed etiam quae intus est. nouit enim dominus qui sunt eius, et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini. nulla etiam communio est luci et tenebris, non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. qui enim odit fratrem suum, ait Iohannes, in tenebris est usque adhuc. et utique illi oderant Paulum, qui in inuidia et maliuolentia et dissensione Christum adnuntiantes arbitrabantur se tribulationem excitare uinculis eius, quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intellegit. cum ergo non possint tenebrae inluminare aut iniquitas iustificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterunt isti in ipsa intus ecclesia baptizare, quaero quemadmodum uasa illa, quae non in honore sed in contumelia domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas sacramenti nec ab inmundis pollui potest, siue cum per eos datur siue cum ab eis qui'corde et uita in melius non commutantur accipitur. de quibus intus positis ipse dicit: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes.","prev":{"citation":"De Baptismo 4.18.21","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.18.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.18.21"},"next":{"citation":"De Baptismo 4.20","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.20"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}