{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 4.7.1-10","citation":"Augustine, De Baptismo 4.7.1-10","ref":"4.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":375,"text":"Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis obiciunt, quasi -consuetudo maior sit ueritate aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a . sancto spiritu reuelatum. hoc plane uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini praeponenda est. sed cum consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. deinde sequitur et dicit: ignosci enim potest, inquit, simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus: 'qui primo fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam merui, quia ignoransfeci' postinspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo quod errauerat perseuerat prudens et sciens, sineueniaignorantiae peccat. praesumptione enim adque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. hoc uerissimum est longe grauius esse peccatum eius qui sciens quam eius qui nesciens peccauerit. et ideo uir sanctus Cyprianus, non solum doctus sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat apostolus sic ipse intellexit, ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat, non dubito quod, si istam quaestionem in ecclesia diu multumque uersatam cum uiris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est, ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae firmissima ueritate perceperat, uerum etiam quam docibilis in his quae minus aduerterat. et tamen, cum manifestissimum sit multo grauius peccare scientem quam nescientem, uellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresem incurrat nesciens quantum malum sit, et alius ab auaritia non recedat sciens quantum malum sit, quis eorum sit peior. possum etiam ita proponere: si alius nesciens in haeresem inruat et sciens alius ab idololatria non recedat — quia et apostolus dicit: auaritia quae est idolorum seruitus et ipse Cyprianus eandem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens ubi ait: nec sibi in hoc noui haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint aput illos et adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine.'hocenimscitoteintellegentes, quia omnis fornicator aut inmundus aut fraudator quod est idololatra non habet hereditatem in regno Christi et dei) et iterum:(mortificate itaque membra uestra quae super terram sunt, fornicationem, inmunditiam et concupiscentiam malam et auaritiam quae est idolorum seruitus'—, quaero ergo quis peccet grauius, qui nesciens in haeresem incurrerit an qui sciens ab auaritia id est ab idololatria non recesserit.","prev":{"citation":"De Baptismo 4.6","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.6"},"next":{"citation":"De Baptismo 4.7.11-17","label":"4.7.11 to 4.7.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.11"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}