{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 4.8","citation":"Augustine, De Baptismo 4.8","ref":"4.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":284,"text":"Quod autem ait: nec quisquam dicat: 'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur', quando apostoli non nisi unam ecclesiam tradiderunt et baptisma unum, quod non nisi in eadem ecclesia sit constitutum, non me tantum mouet, ut baptismum Christi etiam aput haereticos inuentum audeam reprobare — sicut etiam ipsum euangelium cum aput eos inuenio necesse est ut adprobem, quamuis eorum detester errorem —, quantum ammonet fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam, contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit: frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis opponunt, dicerent ab apostolis traditam. nec inuenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus inuenerit, ut, cum eius mutandae auctoritatem quam sequeretur uir tanta scientia praeditus quaereret, non nisi in sola Africa factum paucis ante se annis Agrippini concilium repperiret. quod cum sibi aduersus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis et plenarii postea concilii auctoritate firmati diligentius considerantes uerisimiles potius quam ueras esse inuenimus, quae illi uerae uisae sunt in obscurissima quaestione laboranti et de peccatorum remissione fluctuanti, utrum possit in baptismo Christi non fieri et utrum possit aput haereticos fieri. ubi ei si minus aliquid reuelatum est, ut magnitudo caritatis eius qua unitatem non deseruit probaretur; non ideo quisquam tantis eius firmamentis meritisque uirtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia uniuersalis concilii ammonitus firmitate uidet aliquid quod ille non uidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat ecclesia; sicut nec Petri apostoli meritis se quisquam tam insanus est ut praeponat, quia Pauli apostoli edoctus litteris et ipsius iam ecclesiae consuetudine roboratus non cogit gentes iudaizare, quod Petrus aliquando coegerat.","prev":{"citation":"De Baptismo 4.7.11-17","label":"4.7.11 to 4.7.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.7.11"},"next":{"citation":"De Baptismo 4.9","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/4.9"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}