{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.12","citation":"Augustine, De Baptismo 5.12","ref":"5.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":202,"text":"Quaero itaque, si baptismo Iohannis peccata dimittebantur, quid amplius praestari potuit per baptismum Christi eis, quos apostolus Paulus post Iohannis baptismum Christi baptismo uoluit baptizari? si autem Iohannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Iohanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum P an quia eos unitas ecclesiae tenebat? quid ergo? Iohannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, uiae dominicae praeparator et ipsius domini baptizator? quis hoc dementissimus dixerit? quapropter quamquam ita credam baptizasse Iohannem in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, re ipsa uero in domini baptismo id fieret, sicut resurrectio quae expectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit apostolus, quia simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, et idem dicit: spe enim salui facti sumus — nam et Iohannes ipse cum dicat: ego quidem baptizo uos in aqua paenitentiae in remissionem peccatorum, dominum uidens ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi-, tamen, ne quisque contendat etiam in baptismo Iohannis dimissa esse peccata, sed ampliorem aliquam sanctificationem eis quos iussit Paulus denuo baptizari per baptismum Christi esse conlatam, non ago pugnaciter.","prev":{"citation":"De Baptismo 5.11","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.11"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.13","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}