{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.13","citation":"Augustine, De Baptismo 5.13","ref":"5.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":235,"text":"Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet intuendum est, quoquo modo se habeat baptisma Iohannis, cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit, quae causa fecerit, ut post Iohannem sanctum baptizari homines oportuerit et post episcopos auaros non oportuerit. nemo enim negat, quod in agro dominico Iohannes triticum erat et, si amplius non potest, in ubertate centena; item nemo dubitat auaritiam, quae est idolorum seruitus, in messe dominica inter paleas numerari. cur ergo post triticum baptizatur et post paleam non baptizatur? si propterea Paulus post Iohannem baptizauit, quia Iohanne melior erat, cur non et Cyprianus post faeneratores collegas suos baptizauit, quibus ultra conparationem melior erat? si propterea post tales collegas Cyprianus non baptizauit, quia in unitate cum illo erant, 'nec post Iohannem Paulus debuit, quia eadem unitate continebantur. an forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae membra pertinent et ille non pertinet, cui potestas ipsa domini Iesu Christi per columbae speciem spiritu sancto descendente monstrata est? immo uero ille intime pertinet, isti uero uel occasione alicuius scandali uel ultima uentilatione a tritico separandi nequaquam pertinent, et tamen post illum baptizatum est, post istos non baptizatur. quae igitur causa est, nisi quia baptisma, quod illos iussit Paulus accipere, non hoc erat quod per Iohannem dabatur? et ideo in eadem ipsa unitate ecclesiae baptismus Christi, si baptizante faeneratore tradatur, repeti non potest, baptismum autem Iohannis etiam ab ipso Iohanne accipientes postea Christi baptismo baptizari oportebat.","prev":{"citation":"De Baptismo 5.12","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.12"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.14","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}