{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.16","citation":"Augustine, De Baptismo 5.16","ref":"5.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":173,"text":"Itaque inuenimus dictum ab apostolis et gloriam meam, quamuis utique in domino, et ministerium meum et prudentiam meam et euangelium meum, quamuis utique a domino inpertitum adque donatum, (baptismus) autem (meus) nemo eorum dixit omnino. neque enim omnium aequalis est gloria nec ministrant omnes aequaliter nec aequali prudentia ' sunt omnes praediti et in euangelizando alius alio melius operatur et ideo dici potest alius alio doctior et ipsa doctrina salutari: alius autem alio magis minusue baptizatus dici non potest, siue ab inferiore siue a maiore baptizetur. proinde cum manifesta sint opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia, si mirabiliter dicitur: 'post Iohannem baptizati sunt homines et post haereticos non baptizantur,> cur non mirabiliter dicitur: 'post Iohannem baptizati sunt homines et post inuidos non baptizantur,' cum ex parte diaboli esse inuidos ipse Cyprianus in epistula de zelo et liuore testetur et in ecclesia Christi fuisse inuidos Christi adnuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo Paulo, sicut iam docuimus, manifestet?","prev":{"citation":"De Baptismo 5.15","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.15"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.17","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.17"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}