{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.2","citation":"Augustine, De Baptismo 5.2","ref":"5.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":296,"text":"Sed nunc quod cum beato Cypriano homine pacifico sermocinari instituimus peragamus. qui cum sibi opposuisset quod dici a fratribus nouerat: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt?, potens est, inquit, dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. bene quidem praesumpsit, quod caritas unitatis cooperire posset multitudinem peccatorum. quodsi habebant baptismum et ab his non recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat caritas unitatis, quamdiu inerat ista non diabolica discessio, sed humana temptatio, donec eis, sicut apostolus dicit, si quid aliter sapiebant dominus reuelaret. et ideo uae istis, qui per sacrilegam praecisionem ab unitate dirrupti, si et aput nos et aput illos est baptismus, rebaptizant, si autem in catholica sola est, nec baptizant. siue ergo rebaptizent sine non baptizent, non sunt in uinculo pacis, unde cuilibet istorum uulneri adhibeant medicinam. nos autem si ad ecclesiam sine baptismo admittimus; in eo numero sumus quibus Cyprianus propter unitatis custodiam ignosci posse praesumpsit. si autem — sicut iam, ut arbitror, ex his quae in superioribus libris diximus manifestum est — etiam in haereticorum peruersitate potest esse christiani baptismi integritas, si qui temporibus illis rebaptzauerunt nec tamen ab unitatis conpagine recesserunt, eadem dilectione pacis potuerunt ad ueniam pertinere, qua Cyprianus etiam sine baptismo admissos ab ecclesiae muneribus non separari potuisse testatur. porro si uerum est aput haereticos et schismaticos non esse baptismum Christi, quanto minus obessent in unitate positis aliena peccata, si ad unitatem uenientibus et sine baptismo admissis soluerentur et propria! nam si teste Cypriano unitatis uinculum tantum ualet, quomodo possent laedi peccatis alienis qui nollent ab unitate recedere, si etiam non baptizati peccatis propriis non perirent, qui ad eam uellent ex haeresi accedere?","prev":{"citation":"De Baptismo 5.1","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.1"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.3","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.3"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}