{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.21","citation":"Augustine, De Baptismo 5.21","ref":"5.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":173,"text":"Quamobrem non praeoccupat haereticus baptismum, cum eum ab ecclesia sumpserit, nec potuit amittere cum recederet, quem iam non habere ecclesiam dicimus et tamen baptismum habere concedimus. nec primatum quisque sibi derogat et haeretico tribuit, quia eum dicit secum abstulisse quod non legitime daret sed tamen legitimum daret, nec iam legitime haberet sed legitimum haberet. primatus autem non est nisi in sancta conuersatione et uita bona, quo pertinent omnes, ex quibus tamquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque rugam et illa columba inter multorum coruorum inprobitatem gemens; nisi forte, cum Esau propter lenticulae concupiscentiam primatum perdiderit, tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores raptores faeneratores inuidi ebriosi et ceteri huiusmodi, quales in ecclesia sui temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. quapropter aut quod est tenere ecclesiam non hoc est, in diuinis tenere primatum, aut si omnis qui tenet ecclesiam etiam primatum tenet, omnes illi iniqui ecclesiam non tenent, qui tamen intus uidentur et baptismum dare et habere a nullo nostrum negantur. nam eos primatum in diuinis habere quis dicat, nisi qui nihil diuinum sapit?","prev":{"citation":"De Baptismo 5.20","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.20"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.22","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}