{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.23.7-11","citation":"Augustine, De Baptismo 5.23.7-11","ref":"5.23.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.23.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.23.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.23.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":252,"text":"ex illa enim ubertate haec nostra quae uidentur eloquia tamquam infantilia rudimenta deridet. ibi uidet qua regula pietatis hic egerit, ut nihil ei esset in ecclesia carius unitate. ibi etiam ineffabili delectatione contuetur, quam prouida et misericordissima dispensatione dominus, ut tumores nostros curaret, stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes adque in ordinibus membrorum ecclesiae suae tam salubriter omnia conlocaret, ne de ingenio uel litteris suis, quas adhuc ignorarent cuius munere haberent, electos se ad adiutorium euangelicum homines dicerent adque inde pestifera inflarentur superbia. quam gaudet Cyprianus, quanto serenius in illa luce contuetur, pro quanta salute humani generis factum sit, ut inueniatur aliquid, quod merito reprehendi possit, quamuis ip Christianis et piis litteris oratorum, et non inueniatur in litteris piscatorum! de hoc ego gaudio sanctae illius animae omnino securus neque ullo modo meas litteras ab omni errato liberas audeo uel putare uel dicere neque illius huic sententiae, in qua ei uisum est aliter suscipiendos ab haereticis uenientes quam uel in praeteritum suscipiebantur, sicut ipse testatur, uel nunc suscipiuntur, sicut totius orbis christiani plenario concilio rationabilis consuetudo firmata est, meam praepono sententiam sed ecclesiae sanctae catholicae, quam sic ille dilexit et diligit, in qua tam uberem cum tolerantia fructum adtulit, cuius uniuersitas ipse non fuit sed in eius uniuersitate permansit, cuius radicem numquam deseruit sed in cuius radice fecundus ut esset fecundior ab agricola caelesti purgatus est, pro cuius pace ac salute, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, tanta mala hominum secum in unitate constitutorum et ueritatis libertate redarguit et caritatis uirtute sustinuit.","prev":{"citation":"De Baptismo 5.23.1-6","label":"5.23.1 to 5.23.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.23.1"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.24","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.24"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}