{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.3","citation":"Augustine, De Baptismo 5.3","ref":"5.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":301,"text":"Quod autem adiungit Cyprianus et dicit: non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et deum timentibus congruat patefactae et perspectae ueritati libenter adque incunctanter obsequi quam pertinaciter adque obstinate contra fratres et consacerdotes' pro haereticis reluctari, uerissime dicit, nec alteri potius quam sibi aduersatur qui resistit apertissimae ueritati. sed per illa quae tam multa iam diximus, quantum arbitror, liquido apparet et certum est baptismum Christi nec haereticorum peruersitate, cum aput eos datur et sumitur, posse uiolari. sed ut certum nondum sit, saltem adhuc esse dubium quisquis ea quae dicta sunt etiam retinens cogitauerit confitetur. non ergo apertissimae resistimus ueritati, sed aut pro manifesta ueritate certamus, sicut ego existimo, aut certe, sicut possunt putare qui nondum istam quaestionem solutam esse arbitrantur, adhuc quaerimus ueritatem. et ideo, si aliter se res habet quam nos dicimus, eadem simplicitate suscipimus ab haereticis baptizatos, qua suscipiebant illi quos propter unitatem Cyprianus ad ueniam pertinere praesumpsit. si autem baptismus Christi, sicut ea quae iam multa dicta sunt indicant, et in non integra uel uita uel fide, siue eorum qui uidentur esse intus nec tamen ad unicae illius columbae membra pertinent, siue eorum qui sic ad eam non pertinent, ut etiam aperte foris sint, potest esse integer, qui eum illis temporibus repetebant eandem ueniam propter unitatis caritatem merebantur, quam meruisse propter eiusmodi caritatem credidit Cyprianus eos, quos sine baptismo admissos esse arbitratus est. isti ergo, qui nulla existente -causa — quandoquidem, sicut idem Cyprianus ostendit, mali bonis in unitate obesse non possunt — se ab eiusdem unitatis caritate praeciderunt, locum omnis ueniae perdiderunt, et qui ipso scelere schismatis interirent, etiam si post catholicam non rebaptizarent, quanto supplicio digni sunt, qui uel quod eos non habere Cyprianus adfirmat habentibus catholicis dare conantur uel, sicut res ipsa manifestat, quod et ipsi habent non habere catholicam criminantur!","prev":{"citation":"De Baptismo 5.2","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.2"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.4","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.4"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}