{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.36","citation":"Augustine, De Baptismo 5.36","ref":"5.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":123,"text":"Iam illa quae in Stephanum inritatus effudit retractare nolo, quia et non opus est. eadem quippe ipsa dicuntur quae iam satis discussa sunt et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus enim etiam abstinendos putauerat qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem conuellere conarentur, iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus et sanctis caritatis uisceribus largissime praeditus in unitate cum eis manendum qui diuersa sentirent. ita quamuis commotius sed tamen fraterne indignetur, uicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oreretur. non autem hinc uberius excreuerunt haereses et schismata, quia id quod in eis Christi est adprobatur, quod autem ipsorum est inprobatur. magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt in plura frusta concisi sunt.","prev":{"citation":"De Baptismo 5.35","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.35"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.37","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.37"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}