{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 5.38.1-10","citation":"Augustine, De Baptismo 5.38.1-10","ref":"5.38.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.38.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.38.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":279,"text":"Et quod in Canticis canticorum ecclesia sic describitur: hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteusaquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum, hoc intellegere non audeo nisi in sanctis et iustis, non in auaris et fraudatoribus et raptoribus et faeneratoribus et ebriosis et inuidis, quos tamen cum iustis baptismum habuisse commune, cum quibus communem non habebant utique caritatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoraui, uberius discimus et docemus. nam dicat mihi aliquis, quomodo inrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo uerbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus et tamen intus fuisse testatur. si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt. itane uero talis est illa sine macula et ruga, et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? an istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem cantico dicitur? in quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus, in illis uidelicet iustis qui in occulto Iudaei sunt circumcisione cordis — omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus —, in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. illa uero multitudo spinarum siue occultis siue apertis separationibus forinsecus adiacet super numerum. adnuntiaui, inquit, et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. numerus ergo ille iustorum qui secundum propositum uocati sunt, de quibus dictum est: nouit dominus qui sunt eius, ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. ex hoc numero quidam spiritaliter uiuunt et supereminentem uiam caritatis ingrediuntur et, cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu lenitatis, intendunt ne et ipsi temptentur, et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem extinguitur caritatis adfectus rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur.","prev":{"citation":"De Baptismo 5.37","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.37"},"next":{"citation":"De Baptismo 5.38.11-16","label":"5.38.11 to 5.38.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/5.38.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/5.38.11"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}