{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 6.2","citation":"Augustine, De Baptismo 6.2","ref":"6.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":194,"text":"Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et adgrauat animam minus liquide cernere et aliter sapere quod in eadem caritate permanenti deus cum uoluerit reuelabit, sic in homine carnali adque peruerso potest aliquod bonum et utile repperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. nam ut in palmite fructuoso inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat, ita et in arundine sterili adque arida uel alligata solet uua pendere. et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia ubicumque suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis uenientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto uiro auersatur et emendanda sectatur nec ea ipsa quae sectatur adsequitur. ille enim dum zelo dei grauiter detestatur eos, qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso baptismo separatos esse arbitratus est; isti autem parum sceleris putantes, quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum eius illic non esse et secum exisse contendunt. tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur.","prev":{"citation":"De Baptismo 6.1","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.1"},"next":{"citation":"De Baptismo 6.3","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.3"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}