{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 6.25","citation":"Augustine, De Baptismo 6.25","ref":"6.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":215,"text":"Hic ammonemur iterum quaerere cur dixerit: exceptis his sane qui in ecclesia catholica fuerint ante baptizati. an quia non amiserant quod intus acceperant? ergo, quod habere foris poterant, cur non et tradere poterant? an inlicite foris traditur? sed neque licite foris habetur et tamen habetur; sic inlicite foris datur, sed tamen datur. quod autem praestatur redeunti qui intus acceperat, hoc praestatur uenienti qui foris acceperat, id est ut licite intus habeat quod inlicite foris habebat. sed aliquis forsitan quaerat, quid de hac re (habeat) beati Cypriani epistula ad Stephanum, cuius in hac sententia commemoratio facta est, cum in exordio concilii non sit commemorata, credo quia non putatum est necessarium. nam et ipsam in isto coetu consacerdotum lectam esse dixit, quod factum omnino non dubito, quantum arbitror, ut fieri solet, quo possent iam congregati episcopi etiam de illa causa simul aliquid cognoscere quae illa epistula continetur. nam prorsus ad quaestionem praesentem non pertinet et magis miror, cur eam iste commemorare uoluerit, quam cur in exordio concilii commemoratio eius praetermissa sit. quodsi quisquam arbitratur me aliquid noluisse in medium proferre quod in ea positum est praesenti causae necessarium, legat eam et sciat uerum esse quod dico; aut si aliud inuenerit redarguat. prorsus enim illa epistula de baptismo aput haereticos uel schismatieos dato, unde nunc agimus, nihil habet.","prev":{"citation":"De Baptismo 6.24","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.24"},"next":{"citation":"De Baptismo 6.26-27","label":"6.26 to 6.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.26"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}