{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 6.39","citation":"Augustine, De Baptismo 6.39","ref":"6.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":185,"text":"Si propterea uis eum baptizari, quia non accepit remissionem peccatorum, si intus aliquem inueneris qui tenens odium aduersus fratrem sic baptizatus sit, cum dominus mentiri non possit qui ait: si non dimiseritis, non uobis dimittetur, iubebis correctum denuo baptizari? non utique. sic ergo nec haereticum. sane iste cur non breuiter dixerit: nos haeretico non communicamus, sed addidit: quantum in nobis est, non est praetereundum. uidit enim plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne uiolaretur unitas, se isti separare non possent, et addidit: quantum iit. nobis est, utique demonstrans non uoluntate se communicare his quos arbitrabatur baptismum non habere, sed tamen omnia bono pacis et unitatis esse toleranda. quod et illi faciebant, qui istos non recte facere sentiebant et illud tenebant, quod postea melius declarata ueritas docuit et antiquior consuetudo concilio posteriore firmata robustius persuasit, inuicem se tamen, cum salua caritate diuersa sentirent, sollicita pietate tolerauerunt, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter saperent, id quoque illis deus reuelaret. hoc isti audiant a quibus per hoc con* cilium unitas obpugnatur, per quod concilium quantum amanda sit unitas declaratur.","prev":{"citation":"De Baptismo 6.38","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.38"},"next":{"citation":"De Baptismo 6.40","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.40"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}