{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 6.44","citation":"Augustine, De Baptismo 6.44","ref":"6.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":177,"text":"Iam uero si diligentius quaeramus quid sit 'foris', maxime quia ipse commemorationem fecit Petri super quem aedificatur ecclesia, nonne illi sunt in ecclesia qui sunt in petra, qui autem in petra non sunt nec in ecclesia sunt? iam ergo uideamus, utrum super petram aedificium suum constituant qui audiunt Christi uerba et non faciunt. contradicit eis ipse dominus dicens: qui audit uerba mea haec et facit ea, similabo illum uiro prudenti, qui aedificat domum suam super petram, et paulo post: qui audit uerba mea haec et non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificat domum suam super harenam. si ergo in petra est ecclesia, illi qui super harenam sunt, quia extra petram sunt, profecto extra ecclesiam sunt. recordemur itaque quam multos commemoret Cyprianus ueluti intus positos qui aedificant super harenam, id est audiunt uerba Christi et non faciunt, et ideo quia in harena sunt extra petram esse conuincuntur, quod est extra ecclesiam: tamen et quamdiu ita sunt et nondum uel numquam in melius commutantur, baptizant et baptizantur et baptismus quem habent illis ad damnationem destinatis integer manet.","prev":{"citation":"De Baptismo 6.43","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.43"},"next":{"citation":"De Baptismo 6.45","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.45"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}