{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 6.45","citation":"Augustine, De Baptismo 6.45","ref":"6.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":149,"text":"Neque hoc loco dici potest: 'quis enim facit omnia uerba domini quae in ipso euangelico sermone conscripta sunt, quem concludens ait aedificare super petram qui eadem uerba audirent et facerent, super harenam autem qui audirent et non facerent?' quia, etsi a quibusdam non implentur omnia, in eodem tamen sermone posuit medicinam dicens: dimittite et dimittetur uobis. et post orationem dominicam in eodem ipso sermone commemoratam adque conscriptam: dico enim uobis, inquit: si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si autem n ö n dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. hinc et Iohannes ait: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum, quam utique non habebant illi ac per hoc super harenam aedificabant, de quibus idem Cyprianus dicit quod intus in maliuola inuidia etiam temporibus apostolicis sine caritate conuersabantur. et ideo intus quidem esse uidebantur, sed foris erant, quia in illa petra per quam significatur ecclesia non erant.","prev":{"citation":"De Baptismo 6.44","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.44"},"next":{"citation":"De Baptismo 6.46","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.46"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}