{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 6.66","citation":"Augustine, De Baptismo 6.66","ref":"6.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":252,"text":"Quid sit a mortuo baptizari sine praeiudicio diligentioris eiusdem scripturae considerationis alibi iam diximus. quaero autem cur haereticos solos uelint intellegi mortuos, cum Paulus apostolus generaliter de peccato dixerit: stipendium peccati mors, et iterum: sapere autem secundum carnem mors est. et cum mortuam dicat uiduam quae in deliciis uiuit, quomodo non sunt mortui qui saeculo uerbis et non factis renuntiant? quid ergo proficit lauatio eius qui ab istis baptizatur, nisi quia et ipse, si talis est, lauacrum quidem habet, sed non ei proficit ad salutem? si autem ille a quo baptizatur talis est, iste uero non falso ad deum corde conuertitur, non ab illo mortuo baptizatur, sed ab illo uiuo de quo dictum est: ipse est qui baptizat, quolibet corporaliter operante baptizet. quod autem ait de haereticis: si enim qui aput illos baptizantur per remissionem peccautorum uitam aeternam consequuntur. cur ad ecclesiam aen;lfnt?, respondetur: 'ideo ueniunt, quia, etiamsi Christi baptismum usque ad sacramenti celebrationem perceperunt, tamen uitam aeternam nisi per unitatis caritatem non consequuntur, sicut nec illi maliuoli et inuidi, quibus non dimitterentur peccata nec si aduersus eos . odium tenerent a quibus paterentur iniuriam, quia ueritas dixit: si non dimiseritis, nec pater uester dimittet uobis; quanto magis cum eos oderant quibus retribuebant mala pro bonis!' nec tamen isti saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, si postea corrigerentur, rursus baptizarentur, sed uno uitali baptismate sanctificarentur. quod quidem in catholica est, sed non in sola, sicut nec in sanctis solis qui aedificati sunt super petram et ex. quibus unica illa columba perficitur.","prev":{"citation":"De Baptismo 6.65","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.65"},"next":{"citation":"De Baptismo 6.67","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.67"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}