{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 6.78","citation":"Augustine, De Baptismo 6.78","ref":"6.78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.78.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":247,"text":"Huic respondetur scripturas diuinas nusquam praecepisse, ut haeretici aput haereticos baptizati denuo baptizentur, sed multis locis ostendisse alienos esse ab ecclesia omnes qui non sunt in petra nec ad columbae illius membra pertinent, et tamen baptizare et baptizari et habere sine salute sacramentum salutis. fons autem noster, qui similis est fdnti paradisi, quod etiam sicut ille extra paradisum profluat iam satis dictum est, et quod duobus populis, id est suo et extraneo, salutarem aquam tribuere non potest ille qui unius gregis pastor est. concedo adque consentio. sed numquid, quia salutaris non est extraneis, ideo ipsa non est? aqua enim diluuii constitutis intra arcam salutaris fuit, extra arcam uero mortifera fuit; eadem tamen fuit. et multi extranei id est inuidi, quos ex parte diaboli esse Cyprianus dicit et de scripturis ostendit, uelut intus uidentur, et tamen nisi essent extra arcam non morerentur per aquam. tales enim baptismus cum eo male utuntur necat, sicut illis de quibus dicit apostolus bonus odor Christi erat in mortem. cur ergo non suscipiunt aliquid caeleste uel schismatici uel haeretici, sicut spinae seu zizania pluuiam, sicut ipsi qui extra arcam fuerunt aquam de cataractis caeli uenientem susceperunt quidem, sed ad perniciem, non ad salutem? ideoque illud, quod in ultimo posuit: quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest, non laboro refellere, quia et nos dicimus accipientibus non prodesse, cum in haeresi accipiunt consentientes haereticis. et ideo ueniunt ad catholicam pacem adque ueritatem, non ut baptismum accipiant, sed ut eis prodesse incipiat quod acceperant.","prev":{"citation":"De Baptismo 6.77","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.77"},"next":{"citation":"De Baptismo 6.79","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/6.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/6.79"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}