{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 7.20-23","citation":"Augustine, De Baptismo 7.20-23","ref":"7.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":178,"text":"Paulus ab Obba dixit: Me non mouet, si aliquis ecclesiae fidem et ueritatem non uindicat, quando apostolus dicat: quid enim, quia exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem dei catholicam absit. est enim deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem deus uerax est, quomodo esse aput haereticos baptismi ueritas potest aput quos deus non est? Huic respondetur: Quid? aput auaros numquid est deus? et tamen est baptismus. ita et aput haereticos. aput quos enim est deus templum dei sunt. quae autem compositio templo dei cum idolis? porro auaritiam idololatriam Paulus sentit, Cyprianus consentit, et idem ipse inter collegas raptores et tamen baptizatores cum magna tolerantiae mercede uersatur. Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui potestatem non habent ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint. Respondetur: Hanc potestatem nec homicidae habent, id est qui fratres oderunt. non enim talibus dictum est: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, et tamen baptizant et eos in eadem baptismi communione et Paulus tolerat et Cyprianus agnoscit.","prev":{"citation":"De Baptismo 7.19","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.19"},"next":{"citation":"De Baptismo 7.24","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.24"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}