{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 7.7","citation":"Augustine, De Baptismo 7.7","ref":"7.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":223,"text":"Huic respondemus ecclesiae baptismum esse et aput haereticos, quamuis ipsi non sint in ecclesia, sicut aquam paradisi in terra Aegypti, quamuis ipsa non sit in paradiso. non itaque haereticos sine baptismo ad communionem admittimus et, quia correcti a sua peruersitate ueniunt, non eorum peccata, sed Christi sacramenta suscipimus, de remissione autem peccatorum quod superius hoc et hic dicimus. illud sane quod in ultimo posuit dicens: utrumque contra rationem facit: nec haereticos mundat et christianos inquinat, respuit primitus ac maxime ipse Cyprianus cum sibi consentientibus collegis suis. neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter uinculum pacis communicandum esse decreuit dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. aut si inquinant haeretici ad communionem si non baptizantur admissi, inquinata est tota ecclesia per illam consuetudinem quae totiens hic commemoratur. et sicut isti nos appellant traditores propter maiores nostros, in quibus nihil tale quando obiecerunt probare potuerunt, si hoc fit quisque quod est ille cui communicauerit, omnes tunc haeretici facti sunt. quod si quisquis dicit insanit, falsum est quod iste ait: qui haereticum ad communionem sine baptismo admittit, nec haereticos purgat et christianos inquinat. aut si hoc uerum est, non sine baptismo admittebantur, sed habebant Christi baptismum quamuis aput haereticos datum et acceptum, qui secundum illam consuetudinem de qua isti confitentur sic admittebantur; ac per hoc recte etiam nunc sic admittuntur.","prev":{"citation":"De Baptismo 7.6","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.6"},"next":{"citation":"De Baptismo 7.8","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.8"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}