{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Baptismo 7.99","citation":"Augustine, De Baptismo 7.99","ref":"7.99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.99.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a"},"verse":false,"words":331,"text":"Quibus omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo dei, ut et ipsi etiam sint eadem domus dei quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae. paradisus cum fructu pomorum, quae domus etiam claues accepit ac potestatem soluendi et ligandi. hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et publicanus. de hac domo dicitur: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, et: qui habitare facit unanimes in domo, et: iucundatus sum in his qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus, et: beati qui inhabitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te, et innumerabilia talia. haec domus etiam triticum dicitur siue tricenum siue sexagenum siue centenum fructum adferens cura tolerantia. haec domus est in uasis aureis et argenteis et lapidibus pretiosis et lignis inputribilibus. huic domui dicitur: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et: templum enim dei sanctum est, quod estis uos. haec est quippe in bonis fidelibus et sanctis dei seruis ubique dispersis et spiritali unitate deuinctis in eadem communione sacramentorum, siue se facie nouerint siue non nouerint. alios autem ita dico esse in domo, ut non pertineant ad conpagem domus nec ad societatem fructiferae pacificaeque iustitiae, sed sicut esse palea dicitur in frumentis. nam et istos in domo esse negare non possumus dicente apostolo: in magna autem domo non solum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia. et alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. ex hoc numero innumerabili non solum turba intus premens cor paucorum in tantae multitudinis conparatione sanctorum, sed etiam dirruptis retibus haereses et schismata existunt in eis, qui magis iam ex domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. separatiores enim sunt iam etiam corporaliter segregati quam illi, qui interius carnaliter et animaliter uiuunt et spiritaliter separati sunt.","prev":{"citation":"De Baptismo 7.98","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.98"},"next":{"citation":"De Baptismo 7.100","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/7.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/7.100"},"credit":{"text":"Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}