{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Beata Vita 13","citation":"Augustine, De Beata Vita 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Beata Vita","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034"},"verse":false,"words":165,"text":"Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inueniri potest. si modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime inuestigemus. quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam luxuriem, si ultra modum in eas et uoraciter inruant — ita enim male quodam modo digerunt; unde ualetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est — melius nos haec quaestio cras esurientes, si uidetur, accipiet. illud modo libenter ligurriatis uolo, quod subito mihi ministratori uestro in mentem suggestum est inferendum, et est, ni fallor — qualia solent ultima adponi — quasi scholastico melle confectum atque conditum. — Quo. audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coagitaueruntque, ut dicere properarem, quidnam id esset. — Quid, inquam, putatis nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse negotium? — Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius et uelut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adiuuerunt quibus potuerunt uerbis, nihil se iucundius audituros esse monstrantes.","prev":{"citation":"De Beata Vita 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/12"},"next":{"citation":"De Beata Vita 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/14"},"credit":{"text":"Augustine, De Beata Vita, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa034/stoa0040.stoa034.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}