{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Beata Vita 27","citation":"Augustine, De Beata Vita 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Beata Vita","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034"},"verse":false,"words":195,"text":"Hic cum et ille et ceteri adrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit, unde quaestio est. egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quae habeas. erat autem iste miser, quia metuebat, quamuis non egeret. non igitur omnis, qui miser est, eget. — Quod cum adprobauisset cum ceteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam, aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a miseria separari. nam et iste, qui diues et locuples erat et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret, egebat sapientia. ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? — Uli cum omnes mirando exclamassent me ipso etiam non mediocriter alacri atque laeto, quod ab ea potissimum dictum esset, quod pro magno de philosophorum libris atque ultimum proferre paraueram: Uidetisne, inquam, aliud esse multas uariasque doctrinas, aliud animum adtentissimum in deum? nam unde ista, quae miramur, nisi inde procedunt? — Hic Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil uerius, nihil diuinius dici potuit. nam et maior ac miserabilior egestas nulla est quam egere sapientia et, qui sapientia noneget, nulla re omnino egere potest.","prev":{"citation":"De Beata Vita 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/26"},"next":{"citation":"De Beata Vita 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/28"},"credit":{"text":"Augustine, De Beata Vita, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa034/stoa0040.stoa034.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}