{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Beata Vita 33","citation":"Augustine, De Beata Vita 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Beata Vita","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034"},"verse":false,"words":169,"text":"Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae, quod, si inueniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum beatum esse fateremur, qui non egeret. est autem inuentum. ergo beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem. si autem quaeritis, quid sit sapientia, iam et ipsam ratio, quantum in praesentia potuit, euoluit atque eruit; nihil est enim aliud quam modus animi, hoc est quo sese animus librat, ut neque excurrat in nimium neque infra quam plenum est coartetur. excurrit autem in luxurias dominationes superbias ceteraque id genus, quibus inmoderatorum miserorumque animi sibi laetitias atque potentias conparari putant. coartatur autem sordibus timoribus maerore cupiditate atque aliis, quaecumque sunt, quibus homines miseros etiam miseri confitentur. cum uero sapientiam contemplatur inuentam cumque, ut huius pueri uerbo utar, ad ipsam se tenet nec se ad simulacrorum fallaciam, quorum pondus amplexus a deo suo cadere atque demergi solet, ulla commotus inanitate conuertit, nihil inmoderationis et ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriae pertimescit. habet ergo modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est.","prev":{"citation":"De Beata Vita 32","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/32"},"next":{"citation":"De Beata Vita 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/34"},"credit":{"text":"Augustine, De Beata Vita, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa034/stoa0040.stoa034.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}